Страница 124 из 157
452
Epist. 84 (65) ad Pammachium et Oceanum.
453
Cfr. Caroli Ruaei (de la Rue) praefat. ad. t. 1 opp. Orig. (Migne, s. gr. t. 11col. 15-18).
454
Migne, Part. s. gr. t. 17.col. 615-632. Rufini liber de adulteratione librorum Origenis.
455
Hieron. ер. 84 (65) n. 10 р. 531; 751. Illud vero, quod asserunt, a quibusdam haereticis et malevolis hominibus libros ejus esse violatos, quam ineptum sit, hinc probari potest... Solus inventus est Origenes, cujus scripta in toto orbe falsarentur, et, quasi ad Mithridatis litteras, omnis Veritas uno die de voluminibus illius raderetur. Si unus violatus est liber, num universa ejus opera, quae diversis et locis et temporibus edidit, simul corrumpi potuerunt?... quid adhuc εὑρεσιλογοῦσιν, aliena esse, quae displicent?
456
Rufini prolog, in 11. περὶ ἀρχῶν p. 46; 113. evidentibus, ut arbitror, probamentis corruptos esse in quamplurimis ab haereticis et malevolis libros ejus ostendimus, et praecipue istos... id est περὶ ἀρχῶν.
457
de adult. 11. Or. col. 632. puto quod omnis qui non contentionis, sed veritatis studium gerit, facile his tarn evidentibus assertionibus acquiescat.
458
Hier. apol. 2 n. 20 p. 514; 444. hujuscemodi deliramenta dimittas, et prandio-rum coenarumque fabulas pro argumento non teneas veritatis. Fieri enim potest ut, etiamsi a me verum audisti, alius qui hujus rei ignarus est, dicat a te esse compositum.
459
de adult. 11. Or. col. 625. nam quidam auctor haereseos, cum sub praesentia inultorum habita inter nos fuisset disputatio, et descripta, accipiens ab his qui deseripserant codicem, quae voluit addidit, et quae voluit abstulit, et quod ei visum est permu-tavit, circumferens tanquam ex nomine nostro, insultans et ostendens ea quae ipse conscripsit. Pro quibus indignantes fratres qui in Palaestina sunt, miserunt ad me Athenas hominem qui acciperet a me ipsum authenticum exemplar, quod ne relectum quidem vel recensitum a me antea fuerat, sed ita neglectum jacebat, ut vix inveniri potuerit. Misi tamen, et sub Deo teste loquor, quoniam, cum convenissem ilium ipsum qui adulteraverat librum, arguens quare hoc fecisset, velut satisfaciens mihi respondit: Quoniam magis ornare volui disputationem illam, atque purgare.
460
Ibid. col. 626. Denique in Epheso cum vidisset me quidam haereticus et congredi noluisset...; postea ex nomine meo et suo conscripsit qualem voluit disputationem, et misit ad discipulos suos, ut ego quidem cognovi ad eos qui Romae erant pervenisse: sed non dubito quin et ad alios qui per diversa loca sunt. Insultabat autem et apud Antiochiam, prius quam ego illuc venirem: ita ut et ad quamplurimos nostrorum perveniret ipsa disputatio quam portabat. Sed ubi adfui multis eum praesentibus argui... poposci ut liber deferretur in medium, et stylus meus agnosceretur a fratribus, qui utique cognoscunt quae soleo disputare, vel quali soleo uti doctrina. Qui cum ausus non esset proferre librum, convictus (est) ab omnibus... falsitatis: et ita persuasum est fratribus ne aurem criminationibus praeberent.
461
Ibid, habebunt... judicem Deum, qui talibus adversus nos criminationibus accommodant fidem. Fecerunt hoc et alii nonnulli conturbare volentes ecclesias. Denique in Epheso etc. Таким образом, далеко не ясно, что, собственно, сделали эти другие, распространяли ли только подобные слухи или сами выдумывали клеветы на Оригена.
462
Ibid, meminimus sane etiam in alia ejus epistola similem nos de librorum suorum falsitate legisse querimoniam: cujus epistolae exemplar in praesenti non habui.
463
Hieron. Apol. 2 n. 19 p. 512; 443. et intelligimis in hoc tantum dialogo (Origenis et Candidi valentinianae haereseos defensoris) ab Origene argui haereticam falsitatem, et non in caeteris libris, de quibus nunquam quaestio fuit.
464
Hieron. ер. 84 (65) n. 10 р. 532; 751. ipse Origenes in epistola quam scribit ad Fabianum romanae urbis episcopum, poenitentiam agit, cur talia scripserit, et causas temeritatis in Ambrosium refert, quod secreto edita in publicum protulerit.
465
Euseb. h. eccl. 6, 32. τὴν περὶ τὰ θεῖα σπουδὴν τὸν Παμφίλου ὀπόση τις ἐγεγόνει παριστῶντες, τῆς συναχθείσης αὐτῷ τῶν τε Ὠριγένους καὶ τῶν ἄλλων ἐκκλησιαστικῶν συγγραφέων βιβλιοθήκης τοὺς πίνακας παρεθέμην. Hieron. de vir. illustr. с. 75. Pamphilus tanto bibliothecae divinae amore flagravit, ut maximam partem Origenis voluminum sua manu descripserit, quae usque hodie in caesariensi bibliotheca habentur. Sed et in duodecim prophetas viginti quinque ἐξηγήσεων Origenis volumina, manu ejus exarata reperi.
466
Huetii Origeniana, 1. 2 c. 3 n. 10 (Migne, s. gr. t. 17. col. 1098. 1099). Vincent, lirin. adv. haer. c. 23. sed dicet aliquis corruptos esse Origenis libros: non resisto, quin potius et malo: nam id a quibusdam et traditum et scriptum scriptum est, non catholicis tantum, verum etiam haereticis.
467
Phot. cod. 117 (Migne, t. 17 col. 618; см. стр. 132 пр. 2) ὑπὲρ μέντοιγε τῶν ἄλλων αύτοῦ (Ὠριγένους) δογμάτων, ὅσοις μήτε συγκαταθέσθαι, τοῦ θαρρεΐν πρόφασιν ἔχει, μήτε τὴν προειρημένην αἰτίαν πορίσασθαι δυνατὸν οἶδε, πολλὴν εἰσάγει σπουδὴν ἀποφήναι ἡ γυμνασίας αὐτῷ χάριν εἰρῆσθαι, ἡ ὑπὸ τινων ἑτεροδόξων τοῖς αύτοῦ συγγράμμασι παρεμβεβλῆσθαι· καὶ προάγει καὶ αὐτὸν ἐκεῖνον τοῦτο βοῶντα καὶ διατεινόμενον φωρᾶσαι γὰρ αὐτὸν φησι καὶ ἔτι ξῶντα ταύτην κατ' αὐτοῦ τήν ῥᾳδιουργίαν.
468
Hieron. ер. 84 (65) n. 10 р. 531. quis prudentior, doctior, eloquentior Eusebio et Didymo, assertoribus Origenis, inveniri potest? quorum alter sex voluminibus τῆς ἀπολογίας ita eum, ut se, sensisse confirmat (Hier. apol. 2 n. 16 p. 507; 438. nihil aliud agit, nisi ut Origenem suae ostendat fidei, i. e. arianae perfldiae. Et multa ponit exempla, et hoc constanter probat): alter sic ejus errores nititur excusare, ut tamen illius esse fateatur, non scriptum negans, sed sensum scribentis edisserens. Aliud est, si qua ab haereticis addita sunt, aliud si quis quasi bene dicta defendat.
469
Hier. apol. 2 n. 16. tibi ergo in quo somnio alexandrini careens (Руфин говорил, что в Александрии он претерпел от еретиков темничное заключение за веру) revelatum est, ut quae ille (Eusebius) vera profitetur, falsata confingas? Sed forsitan hie, ut arianus, ab haereticis addita in occasionem sui traxit erroris... Quid respondebis pro Didymo, qui certe in Trinitate catholicus est?... Certe hie in his quae ab haereticis in Origenis operibus addita sunt, consentire non potuit, et in ipsis περὶ ἀρχῶν... breves dictavit commentariolos,. quibus non negaret ab Origene scripta quae scripta sunt: sed nos simplices homines non posse intelligere quae dicuntur: et quo sensu in bonam partem accipi debeant, persuadere conatur. Hoc dumtaxat de Filio et Spiritu s. Caeterum in aliis dogmatibus et Eusebius et Didymus apertissime in Origenis scita concedunt, et quod omnes ecclesiae reprobant, catholice et pie dictum esse defendunt
470
de adult. И. Or. col. 616. dubitari non puto quod hoc nullo genere fieri potuit, ut vir tarn erudidus, tam prudens et certe (quod indulge re etiam accusatores ejus possunt) vir qui neque stultus, neque insanus fuerit, ipse sibi contraria et repugnantia suis sententiis scriberet. Aut etiam si ullo genere concedamus hoc accidere potuisse (fortassis enim dicit aliquid, quia ea quae in prima aetate conscripsit, potest fieri ut oblivisce-retur in aetate vergenti, et aliter quam aliquando senserat, post proferret) quid faciemus quod interdum in eisdem locis, atque, ut ita dixerim, in consequenti pene capite, sententia contrarii sensus invenitur inserta? Nunquid in eodem opere ejusdem libri, interdum, ut diximus, statim in consequenti capitulo, oblitus sui esse potuit? verbi causa, ut qui superius dixerat, nusquam inveniri in omni scriptura, ubi Spiritus s. factus vel creatus esse diceretur, continuo subjiceret inter caeteras creaturas factum esse Spiritum s.? aut iterum qui Patrem et Filium unius substantiae, quod graece ὁμοούσιον dicitur, designavit, in consequentibus statim capitulis alterius esse substantiae, et creatum poterat dicere eum quern paulo ante de ipsa natura Dei Patris pronuntiaverat natum?... Quia ergo haec incidere ne in eum quidem poterant qui vel mente motus, vel cerebro esset insanus, quid sit in causa, quam possum breviter edocebo.