Учение Оригена о Св. Троице

239

adv. h. 2, 28, 5. Deus autem totus existens mens et totus existens Logos (2, 13, 8. Deus, totus Nus et totus Logos quum sit), quod cogitat, hoc et loquitur, et quod loquitur cogitat. Cogitatio enim ejus Logos, et Logos mens, et omnia concludens mens est Pater.

240

adv. h. 2, 13, 8. totus ille sensus et totus verbum, et in quo sensus est in hoc et verbum... In eo (Deo)... nec aliud antiquius nec posterius, aut aliud alterius habente in se, sed toto aequali et simili et uno perseverante, jam non talis hujus ordinationis sequitur emissio... Et in quo distabit Dei Verbum, imo magis ipse Deus, quum sit Verbum (a quo Verbum), a verbo hominum, si eamdem habuerit ordinationem et emissionem generationis?

241

2, 25, 3. Non infectus es, о homo, neque semper coexistens sicut proprium ejus (Dei) Verbum. 2, 30, 9. Semper coexistens Filius Patri... Verbum, i. e. Filius, semper cum Patre erat.

242

adv. h. 2, 17, 2. Quaeritur, quemadmodum emissi sunt... aeones? Et utrum ejusmodi substantiae exsistebant his, qui se emiserunt, an ex altera quadam substantia substantiam habentes? 2, 17, 7. Non enim ut compositum animal quiddam est omnium Pater praeter Nun... Sed Nus Pater, et Pater Nus. Necesse est itaque et eum, qui ex eo est Logos, immo magis autem ipsum Nun, quum sit Logos, perfectum et impassibilem esse; et eas quae ex eo sunt emissiones, ejusdem substantiae quum sint, cujus et ipse, perfectas et impassibiles et semper similes cum eo perseverare, qui eas emisit.

243

adv. h. 2. 17. 3. vel generationes Patris erunt ejusdem substantiae ei et similes generatori; vel si dissimiles parebunt, ex altera quadam substantia confiteri eas necesse est.

244

adv. h. 2. 17. 5. et si quis Stellas dicateos (aeones), nihilominus eadem uni-versi apparebunt natura participantes. Etenim siStella a Stellain claritate differt, sed non secundum qualitatem, nec secundum substantiam, secundum quam passibile aliquid vel impassibile est; sed aut universos, ex lumine quum sint paterno, naturaliter impassibiles et immutabiles esse oportet, aut universi cum paterno lumine apparebunt et passibiles et commutationum corruptioms capaces sunt. 2. 17. 6. Haec autem eadem ratio sequetur etsi velut ab arbore ramos dicant a Logo natam esse emissionem aeonum; quum Logos a Patre ipsorum generationem habeat: ejusdem enimsubstantiae omnes inveniuntur cum Patre tantum secundum magnitudinem, non secundum naturamdifferentes abinvicem, et magnitudinem complentes Patris, quemadmodum digiti complent manum.

245

adv. h. 2. 17. 4. si autem velut a lumine lumina accensa sunt aeones a Logo, Logos autem a No, et Nus a Bytho, veluti verbi gratia a facula faculae; generatione quidem et magnitudine fortasse distabunt abinvicem: ejusdem autem substantiae quum sint cum principe emissionis ipsorum, aut omnes impassibiles perseverant, aut et Pater ipsorum participabit passiones. Neque enim quae postea accensa est facula alteram lumen habebit, quam illud quod ante earn fuit. Quapropter et lumina ipsorum composita et uniim, in principalem unitionem recurrunt, quum fiat unum lumen quod fuit et a principio. Quod autem juvenius et antiquius est, neque in ipso lumine intelligi potest (unum enim lumen est totum) nec in ipsis quae perceperunt lumen faculis (etenim ipsae secundum substantiam materiae id tempus habent; una enim et eadem est facularum materia), sed tantum secundum accensionem, quoniam altera quidem ante pusillum tempus, altera autem nunc accensa est.