Works in two volumes

ФИЛОЛОГИЧЕСКИЕ И ПЕРЕВОДЧЕСКИЕ РАБОТЫ

EXCERPTA PHILOLOGICA Vertendi quomodo auctores in vernaculam

Si singula verba latina iisdem germanicis exprimeres, ineptus fueris. Aliter enim latinus, aliter germanus de una eademque re loquitur. Exempli gratia apud Terentium aut equos alere, aut canes ad venandum. Hie si equos alere convertere velis Pferde nahren, redderes quidem significa- tionem verbi alere, sed a germanica loquendi ratione et consuetudine propria recederes; germani dicunt non ein Pferd nahren, sed ein Pferd halten. Itaque cum ex latino interpretamur aliquid, semper ad usum et proprietatem linguae respiciendum est, non latina vocabula tantum et verba, quod notent aut significent, consideranda (Buchne- rus, partis 2, epistola 28).

Literae ad theologiam aut aliud genus sapientiae prosunt. Quo majores profectus in literarum feceris studio, eo. feli- cius olim in theologia aut alio sapientiae genere te processu- rum (idem, ibidem).

Autores non multi, sed optimi legendi ac relegendi. Sed ordo, sed delectus habendus; neque tam multa, quam optima et multum legere oportet. Nisi conficias dentibus cibum, parum alimenti conferet, integer enim transmittetur; ita nisi premas autores, eorumque lectioni inhaereas et immoreris, nunquam in succum vertes et sanguinem.

Autores, qui primum legendi

Ipsi Latini etiam, imo Romani, optimum omnium dicendi magistrum Tullium habuerunt. In eo praecipue nunc comm- endo tibi dialogos de amicitia et senectute, item de officiis libros, turn orationes pro Archio, Marcello, Ligario, Dejo- taro, turn quas in Catilinam scripsit. Ex illis enim puram illam et incontaminatam latini sermonis facilitatem et elegantiam hauries, quae fundamentum sinceri styli ac incorrupti. Quo etiam faciet Terentii, Plauti, Nepotis et Caesari assidua lectio, unde omnis lascivia orationis atque inanis granditas abest (idem, ibidem).

Paulo post: sepone ilium (Persium) igitur, atque hanc operam Virgilii, Horatii, Ovidii. E quorum numero nec excludendus Claudianus est, disertissimi oris suavissimique poeta, ex cujus carminibus plurimum sane ad omne scriptio- nis atque materiae genus proficies. Hunc igitur in sinu, in oculis, quin animo potius atque memoria ferre memineris, et quantum potest, ad ejus rationem te penitus fingere.

Excerpendum esse legentibus

Post cibum saepe, quem interdiu levem et facilem vete- rum more sumebat, aestate, siguid otii, jacebat in sole: liber legebatur, adnotabat, excerpebat; nihil enim unquam legit, quod non excerperet (Plinius minor de avunculo, liber epistolarum, lib. 3, ep. 5, paragraphus 10).

Excerpendi modus

Tres aio faciendas classes, et suum cuique indicem assig- nandum, quicquid enim notatu dignum videtur, aut in lemmata aut adversaria aut in historica excerpendum.

1. Prima classis lemmata. Hue spectat, quicquid historia non est, et fuse non exscribitur, sed annotatur tan- tum auctor liber, caput et cetera additis subinde voculis seu clausulis: hie breviter, iste fuse, ille optime. Hue praecipue spectant virtutes, vitia, omniaque alia, quae in familiarem sermonem adduci solent. Exempli gpatia coelum, sidera, meteora; item beatitudo, elementa, animantes, arbores, mon- tes, horologia, musica.

2. Adversaria. Hue enotandum quicquid historia non est, sed tamen (nota discrimen a priore) paulo fusius exscribitur. Hue referuntur potissimum ritus prisci, epitap- hia, descriptiones insigniores, sententiae vel dicta uberius explicata, rara, admiranda, nova, vetera. Si tamen liaec, ut dixi, non sint historiae, et plusculis verbis excerpantur.