Works in two volumes

Paulo post: sepone ilium (Persium) igitur, atque hanc operam Virgilii, Horatii, Ovidii. E quorum numero nec excludendus Claudianus est, disertissimi oris suavissimique poeta, ex cujus carminibus plurimum sane ad omne scriptio- nis atque materiae genus proficies. Hunc igitur in sinu, in oculis, quin animo potius atque memoria ferre memineris, et quantum potest, ad ejus rationem te penitus fingere.

Excerpendum esse legentibus

Post cibum saepe, quem interdiu levem et facilem vete- rum more sumebat, aestate, siguid otii, jacebat in sole: liber legebatur, adnotabat, excerpebat; nihil enim unquam legit, quod non excerperet (Plinius minor de avunculo, liber epistolarum, lib. 3, ep. 5, paragraphus 10).

Excerpendi modus

Tres aio faciendas classes, et suum cuique indicem assig- nandum, quicquid enim notatu dignum videtur, aut in lemmata aut adversaria aut in historica excerpendum.

1. Prima classis lemmata. Hue spectat, quicquid historia non est, et fuse non exscribitur, sed annotatur tan- tum auctor liber, caput et cetera additis subinde voculis seu clausulis: hie breviter, iste fuse, ille optime. Hue praecipue spectant virtutes, vitia, omniaque alia, quae in familiarem sermonem adduci solent. Exempli gpatia coelum, sidera, meteora; item beatitudo, elementa, animantes, arbores, mon- tes, horologia, musica.

2. Adversaria. Hue enotandum quicquid historia non est, sed tamen (nota discrimen a priore) paulo fusius exscribitur. Hue referuntur potissimum ritus prisci, epitap- hia, descriptiones insigniores, sententiae vel dicta uberius explicata, rara, admiranda, nova, vetera. Si tamen liaec, ut dixi, non sint historiae, et plusculis verbis excerpantur.

3. Historica. Hue congeres, quicquid historia est, vel (ut pueri loquuntur) exemplum, sive id fusius exscri- batur, sive non. Tribus his classibus triplex accommodandus est index in libro separato.

Lemmata, qui sint facienda

Duo sint quaterniones chartae complicatae in quarto, ut bibliopolarum officinae loquuntur, sibimet inserti, habe- antque latiores paulo margines; his praefige titulum lemmata. Ubi duos quaterniones illos impleveris, alios illis atque alios appone, prout multum excerpseris. Ita haec res in infinitum potest crescere sine ullo chartae dispendio. Titulos lemmatum nulla ordinis ratione habita subjunge, exempli gratia:

Lacrimae et quidquid ad illas. De his Caesar Baronius, torn. 2, an. 253, numero 8 et anno 254, num. 55: Thamuz idoli concavi oculis infusum plumbum et accensus intus ignis, ut idolum flere videretur. De lacrimis Chrisostomi homilia I in epiphan domini. Eleganter dictum: nimium risus pre- tium est, si cum probitatis impendio constat. Juliana virgo martyr rogum lacrimis extinxit. Marcellus expugnantis Syracusis flevit (Valerius, 5, 1). Iulius Caesar illacrumavit capiti Pompei hostis (ibidem). Lacrimae oratio sunt effi- cacissima (Maldonatus in cap. 2); loan de Xerxis lacrimis (Valerius, lib. 9, cap. 13). Lacrimae viduarum ex oculis in coelum subsiliunt (Ecclesiastus, cap. 35, ver. 17, illustris locus). Homo cum primum plorat, vigilat; cum primum in cunis ridet, dormit (Cardanus, lib. 8, De rerum varietate, cap. 43, prope finem).

Adversariorum exemplum. Descriptio fusior lusciniae apud Tullium aviculae plataneae (De natura deorum). Verbo montium, fluminum, operum omnium et c. prolixior excriptio, epitaphiorum. A lemmatibus eo diffe- runt, quod in adversaria referantur res illae, quae paulo fusiorem secum explicationem. trahunt, uti esse ritus priscos, epitaphia, virtutes, vitia, conscientia.

Historic a. Quicquid ad historiam sacram, profa- nam, veterem, novam, latinam, graecam, barbaram hue spectat. Ut titulus: «Fortunae ludibrium». Alvarus Luna ab humili fortuna ad summum pervenit; in praeceps eum ambi- tio dedit, nil ei ad regnum praeter nomen deerat. Tandem bona ejus omnia occupata, ipse majestatis damnatus mula ad supplicii locum vectus est. In medio foro theatrum, in eo crux alta, et geminae faces, tapete substrato. Luna cons- cendes locum, crucem veneratus, annulum signatorium et galeruni puero amanuensi dedit; proximae felicitatis cum praesenti fortuna comparatio inimicis etiam lacrumas excusserat. Erat uncus ferreus sublimi ligno confixus. Rogat carnificem, quern in usum paratus esset? ille, ut sejunc- tum a trunco caput imponatur. Subdit Alvarus: post mortem de corpore facito quod lubet; viro forti mors turpis esse non potest, nec immatura. Simul diloricatis tunicis intrepide caput securi subjecit anno 1453.

Triginta annos ita in aula dominatus est, ut nihil nec majoris nec minoris rei, nisi eo arbitro gereretur; ita ut nec Ioannes III, Rex Castelae, vestem mutaret eo non cons- cio.