Влияние восточного богословия на западное в произведениях Иоанна Скота Эригены

Страница 114 из 140

665

1,29, c.475C: Eos namque, qui talia dicunt, vera deridet ratio. 1,63, C.508C:…fortassis ipsa ratio me deridebit. Ill, 9, C.649C: Veruntamen neque talibus opinionibus, quas vera deridet ratio, te assentire aestimarim. IV, 18, C.833A: quod vera deridet ratio. V, 27, c.922A. V, 36, C.964B. V, 37, C.997A.

666

I, 66, c.51 IB: Mag. Nulla itaque auctoritas te terreat ab his, quae rectae contemplationis rationabilis suasio edocet. Vera enim auctoritas rectae rationi non obsistit, neque recta ratio verae auctoritati. Ambo siquidem ex uno fonte, divina videlicet sapientia, manare dubium non est.

667

I, 67, с. 512В: Disc.

I, 47, 489C: Adversus stultitiam pugnare nil est laboriosius. Nulla enim auctoritate vinci fatetur, nulla ratione suadetur. Sed quoniam non est aequalii ho minum stultitia, nec eadem erroris caligine mentes eorum obscurantur, paucis argu-mentationibus adversus eos utendum video.

668

I, 64, C.509A: Sacrae siquidem Scripturae in omnibus sequenda est auctoritas. quoniam in ea veluti quibusdam suis secretis sedibus veritas possidet. 509B: Quis enim de natura ineffabili quippiam a seipso repertum dicere praesumat, praeter quod ilia ipsa de seipsa in suis sanctis organis, Theologis dico, modulata est? Ill, 17, с. 672C: Inconcussa auctoritas divinae Scripturae.

669

Exposit. super hier. cael. с. 146B: Quemadmodum ars poetica per fictas fabulas allegoricasque similitudines moralem doctrinam seu physicam componit ad humanorum animorum exercitationem, hoc enim proprium est heroicorum poetarum, qui virorum fortium facta et mores figurate laudant: ita theologica veluti quaedam poetria sanctam Scripturam fictis imaginationibus ad consultum nostri animi et reductionem corporalibus sensibus exterioribus, veluti ex quadam imperfecta pueritia, in rerum intelligibilium perfectam cognitionem, tanquam in quandam interioris hominis grandaevitatem conformat. Non enim humanus animus propter divinam Scripturam factus est, cujus nullo modo indigeret, si non peccaret; sed propter humanum animum sancta Scriptura in diversis symbolis atque doctrinis contexta scilicet est, ut per ipsius introductionem rationabilis nostra natura, quae praevaricando ex contemplatione veritatis lapsa est, iterum in pristinam purae contemplationis reduceretur altitudinem. Comment, in Ev. sec. loan. C.342B:…magistri veritatis, nisi prius veluti in infimis locis, in simplicitate litterae et visibilis creaturae eos, quos nutriverant, erudire incipiant, in altitudinem contemplationis erigere non valent. Primus quippe gradus est, ad ascendendam altitudinem virtutum, sanctae Scripturae littera, rerumque visibilium species, ut prius lecta littera, seu creatura.

inspecta, in spiritum litterae, et in rationem creaturae, rectae rationis gressibus ascendant. C.343A: Simplex fidelium turba sola littera, visibili creatura, necnon et visibilibus symbolis saturata atque contenta. I, 67, c. 511.

670

III, 24, с. 690В: Infinities siquidem condito; sacrae Scripturae in mentibus prophc-tarum, Spiritus sanctus, infinitos in ea constutuit intellectus, ideoque nullius exposi-toris sensus sensum altcrius aufert, dummodo ut sanae fidei catholicaeque professioni conveniat, quod quisque dicat, sive aliunde accipiens, sive a seipso, a Deo tarnen Illu-minatus, inveniens. IV, 5, Г.749С: Est enim multiplex et infinitus divinorum eloqui-orum intellectus. Siquidem in penna pavonis una eademque mirabilis ac pulchra innumerabilium colorun. varietas conspicitur in uno eodemque loco ejusdem pennac portiunculae.

671

V, 38, с. 1010В· concatenates quippe est divinae Scripturae contextus, Dacdalicisque diverticulis et obliquitatibus perplexus. Neque hoc Spiritus sanctus invidia voluit intelligendi, quod absit existimari, sed studio nostram intelligentiam exercendi sudorisque et inventionis praemii reddendi; praemium quippe est in sacra Scriptura laborantium pura perfectaque intelligentia.

672

I, 66, C.510B: Ratio vero in hoc universalitei studet, ut suadeat, certisque veritatis investigationibus approbet, nil de Deo proprie posse dici, quoniam superat omnem intellectum, omnesque sensibiles intelligibilesque significationes.

673

III, 31, C.708C: Non enim semel et simul potuit (Moyses) narrare, quod semel et jt simul Deus potuit facere. Siquidem et nos, qui adhuc in tenebris ignorantiae palpebrantes lucem veritatis conamur aspicere, non omne, quod simul mente concipimus, verbis explanare valemus; omnis namque ars, in animo sapientis universaliter formata, {diversis literarum et syllabarum, dictionumque temporalibus morulis, necessario particulariter ordinateque in aures discentium diffunditur.

674

IV, 15, C.809D. saepissime divina auctoritas futura quasi jam peracta pronuntiat; r C.810B: de diabolo myttica mutatione temporum talia (Иез. 28,12–15) pronuntian‑tur, et nec aliter Scriptura recte intelligitur.

675

IV, 20, C.837B: Non ignoro autem usitatissimum divinae Scripturae tropum, qui a Graecis ύστερον πρότερον, a Latinis vero praeposterum seu anticipatio, quam Graeci πρόληψιν dicunt, vocatur; quo Mattnaeus evangilista usus est, passionem et resurrectionem Domini narrans (Μφ. 27,52).

676

V, 38, с. 1008С: parabolarum transitus; с. 1010A: Non enim alio modo sanctorum prophetarum multiplex in divinis intellectibus contextus potest discerni, nisi per frequentissimos non solum per periodos, verum etiam per cola et commata transitus ex diversis sensibus in diversos, et ab eisdem iterum in eosdem per occultissimas crebrissimasque reversiones. Saepissime enim unam eandemque expositionis speciem absque ullo transitu in diversas figurationes sequentibus aut error aut maxima diffi-cultas innascitur interpretandi.

677

De praedest. XV, vi‑vii, C.415C: modus, qui dicitur enthymema, quoniam ilia mentis conceptio a contrario semper assumitur. Hinc apte a Grammaticis, ut praediximus (c.393D), vocatur κατσντίφρασις (2 Кор. 12,13; 1 Кор. 1,19; Мф. 11,7; Мф.26,50). Expos, super hier. cael. с. 163. IV, 22, с. 846B: divina ironia (Быт. 2,18). Ср. V, 1, с.861А (Быт.3,22); V, 38, с. 1017С (Мф.25,9). Comment, in Ev. sec. loan. C.317D (Ин.3,8). Cf. Maximi Quaest. ad Thalass. XLIV, Migne, s. gr. t.90, c.416: ή κατ’ ειρωνείαν λέξις είρωνευτική φωνή (Быт. 3,22).

678

V, 38, с. 1010В: О Domine Jesu, nullum aliud praemium, nullara aliam beati-tudinem, nullum aliud gaudium a te postulo, nisi ut ad purum absque ullo errore fallacis theoriae verba tua, quae per tuum sanctum Spiritum inspirata sunt, intel-ligam. Haec est enim summa felicitatis meae, finisque perfectae est contemplationis, quoniam nihil ultra rationabilis anima etiam purissima inveniet, quia nihil ultra est. Ut enim non alibi aptius quaereris, quam in verbis tuis, ita non alibi apertius inve-niris, quam in eis. Ibi quippe habitas, et illuc quaerentes et diligentes te introducis; ibi spirituales epulas verae cognitionis electis tuis praeparas, illic transiens ministras eis. Et quis est iste, Domine, transitus tuus, nisi per infinites contemplationis tuae gradus ascensus? Semper enim in intellectibus quaerentium et inveniendum te transitum facis.

Ministras igitur tuis praesentiam tuaui ineffabili quodam modo appa-ritionis tuae; transis ab eis incomprehensibili excelsitudine et infinitate essentiae tuae.

679

III, 16, С.666С: Quod factum est in ipso, vita erat (Io. 1,3–4). Sic enim multos (om. A) Graecorum codices invenimus distinctos (о пунктуации; по Августину: Quod factum est, in ipso vita erat. Cf. Homil. C.288B). V, 36, C.979B: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (1 Kop. 15, 51). Sic enim multi ас pene omncs hunc locum Apostoli de Graeco in Latinum transtulerunt.<…>Hoc autem dico, non ignorans hunc locum apostolicum aliter ab aliis esse translatum. Quidam enim interpretati sunt, omnes quidem dormiemus sed non omnes immutabimur, quidam, ex quibus est Joannes Chrysostomus, omnes quidem immutabimur, sed non omnes dormiemus.

680

Versus, S. I, v, 1–4, c. 1288A:.

Mystica sanctorum panduntur dogmata Patrum,.

Pneumate sanctifico quae cecinere Deo,.

Aeterno Patris Verbo, quo cuncta creantur.

Occultis sinibus, ordine quaeque suis.

681

III, 24, с. 690С: dummodo ut sanae fidei catholicaeque professioni conveniat, quod quisque dicat.

682

De praedest. I, и, C.358C. Cf. Praef. ad vers. Maximi, с. 1196B. Versus, S. I, n, 1225B. Reuter, 49, 277.

683

II,33, C.612B.

684

II, 16, C.548D: Non enim nostrum est, de intellectibus sanctorum Patrum dijudicare, sed eos pie ac venerabiliter suscipere; non tamen prohibemur eligere quod magis videtur divinis eloquiis rationis consideratione convenire.

Претензии к содержанию