Страница 125 из 140
826
IV, 14, C.808B: Homini siquidem, non Deo, futurum erat peccatum, et consequentia peccati praecessit peccatum in homine, quoniam et ipsum peccatum praecessit seipsum in eodem homine. Mala quippe voluntas, quod est peccatum occultum, praecessit vetiti fructus gustum, quod est peccatum apertum.<…>Hoc etiam ipse magister Augustinus edocet in praefati libri [De civ. Dei XIV] tertio decimo capitulo de primis hominibus dicens:<In occulto autem mali esse coeperunt, ut in apertam ino-bedientiam laberentur. Non enim ad malum opus perveniretur, nisi praecessisset voluntas mala. Porro malae voluntatis initium quid potuit esse nisi superbia? Initium enim omnis peccati superbia est». Ac per hoc datur intelligi, hominem peccato nun-quam caruisse: sicut nunquam intelligitur absque mutabili voluntate substitisse. Nam et ipsa irrationabilis mutabilitas liberae voluntatis, quia causa mali est, nonnullum malum esse necesse est.
827
IV, 14-15, c. 808-813.
828
II, 23, С.569А: interior [sensus] coessentialis est rationi atque intellectui, exterior vero, quamvis plus ad animam pertinere, quam ad corpus videatur, non tamen essentiam animae constituit, sed, ut aiunt Graeci, conjunctio quaedam est animae et corporis: soluto enim corpore et recedente vita penitus interimitur. 571B: [motus vitalis, quo anima corpus et nutrit, et in unum colligit, et vivificat, et ministrat, eique incre-mentum dat, est] motus quidam extra naturam primordialiter conditam, substantial! nostrae operationi, quae sensus interior, ut diximus, vocitatur, subjectus, inque poenam peccati additus; quo videlicet motu ea, quae post peccatum humanae naturae superaddita sunt, administrat.
829
Так, по–видимому, можно согласить с приведенным в предыдущем примечании местом, где внешнее чувство признается не относящимся к сущности души и явившимся по соединении души с материальным телом (cf. IV, 10, с.782 С; IV, 20, С.835А), другие места, где о внешнем чувстве говорится, как о принадлежавшем человеку еще в идеальном состоянии. IV, 16, с. 822В: cujus [paradisi spiritualis‑humanae naturae] aqua formarum capax sensus incorruptibilis corporis, sensibilium rerum sine ulla falsitatis deceptione phantasies formatus. IV, 25, с. 855A: si homo non peccaret, non solum interiori intellectu, veruiri etiam exteriori sensu natures rerum et rationes summa facilitate, omni ratiocinationis necessitate absolutus, purissime contemplaretur. Postquam vero peccavit, per organa exterioris sensus non nisi solas sensibilium superficies, et quantitates, et qualitates, situs quoque et habitudines, ceteraque, quae corporeo sensui succumbunt, animus percipit. Et haec omnia non per seipsa, sed per eorum phantasias attingit, quas secum tractans suum judicium saepissime fallitur.
Перечисляя составные части человеческой природы, или, точнее, по Эригене, различные движения единой простой души, к которой присоединяется материальное тело, и насчитывая вообще шесть таких частей (intellectus, ratio, sensus interior, sensus exterior, motus vitalis, corpus materiale, IV, 11, c.786787; VI, 16, c.824–825; IV, 5, c.751–753; II, 23, c.569–573; V, 6, c.874), он объединяет иногда внутреннее и внешнее чувство под одним понятием — чувства (sensus) — и указывает соответственно этому только пять частей (И, 23, с. 570571; IV, 5, с. 755, 760; V, 39, с. 1020).
830
IV, 16, С.826А: Et quia omne malum nec in natura rerum substantialiter inveni-tur, neque ex certa causa et naturali procedit; per se enim consideratum omnino nihil est praeter irrationabilem et perversum imperfectumque rationabilis naturae motum: nullam aliam in universa creatura sedem reperit, nisi ubi falsitas possidet. Propria autem falsitatis possessio est sensus corporeus. Nulla enim alia pars humanae naturae falsitatis errorem recipit praeter sensum exteriorem, siquidem per ipsum et interior sensus, et ratio, ipse etiam intellectus saepissime fallitur.
831
V, 38, c. 1013D: Non sapiens factus est [homo], sed capax, si vellet sapientiae. Potuit enim sapientiam capere, et ad habitum ejus pervenire, si divinum consilium noluisset spernere.
832
IV, 22, C.843C: Ordo itaque divinae legis erat, primum Creatorem cognoscere ejusque ineffabilem pulchritudinem, deinde creaturam rationabili sensu mentis nutibus obtemperante considerare, totamque ipsius pulchritudinem, sive interius in rationibus, sive exterius in formis sensibilibus ad laudem Creatoris referre. Hanc autem divinae legis ordinem homo superbiendo spernens, Creatoris sui amorem et cognitionem materialis creaturae exteriori pulchritudini postposuit. IV, 23, с. 848A: Superbia itaque animi, carnalisque sensus illicita delectatio, sibi invicem copulatae, naturam humanam mortis damnation! tradiderunt. II, 25, с. 582C: Prius enim, ut arbitror, ad se ipsum, quam ad Deum conversus est, atque ideo lapsus.
833
IV, 25, С.855С: Ideoque Deus superbiam humanae naturae spemere volens, propriis suis irrationabilibus libitisque motibus hominem permisit abuti, ut in seipso probaret, quid sui Conditoris gratia meritumque obedientiae, et quid irrationabilis motus su-perbaque mandati transgressio sibi conferret. Ac per hoc veluti divortium quoddam mans et feminae subsequutum est inter animum et sensum; non enim obtemperat sensus corporeus jussionibus animi juxta leges naturae.
834
1,6, C.445B: Quartus modus essendi et non essendi. V, 25, C.914A· Omnia siquidem, quae locis temporibusque variantur, corporeisque sensibus succumbunt, non ipsae res substantiates vereque existentes, sed ipsarum rerum vere existentium quaedam transitoriae imagines et resultationes intelligenda sunt.
835
II, 23, с. 571C: Et ne aestimes, nos his verbis docere velle, praedictam humanac naturae trinitatem ad imaginem Dei in paradiso conditam, priusquam peccaret, omnino corpore caruisse: absit, absit a nobis hoc dicere, aut quodammodo putare; semel enim et simul animas nostras et corpora in paradiso conditor creavit, corpora dico caelestia, spiritualia, qualia post resurrectionem futura sunt. Tumida namque corpora, mortalia, corruptibilia, quibus nunc opprimimur, non ex natura, sed ex delicto occasionem ducere non est dubitandum. II, 24-26, c. 580-584. 24, C.580B: Anima namque incorporates qualitates in unum conglutinante et quasi quoddam subjectum ipsis qualitatibus ex quantitate sumente et supponente, corpus sibi creat, in quo occultas suas actiones per se invisibiles mairifeste aperiat, inque sensibilem notionem producat. 26, c. 584A: Et num tibi videtur credibilius ducendum, mortalem hominem mortalem sibi carnem fecisse, quam ipsum Deum per se creasse, sed tantum permisisse et admonuisse? Deus enim immortalis est, et quodcunque per se ipsum facit, iroroortale est. IV, 12, c.801D.
836
IV, 6, C.762B.
837
IV, 12, С.799А: omnes homines scmel et simul facti sunt in illo uno homine, de quo scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et: In quo omnes peccaverunt; adhuc enim ille unus omnis fuit, et in quo omnes beatitu-dine paradisi expulsi sunt. Comment, in Ev. sec. loan. с. ЗЮС: Peccatum mundi dicitur originale peccatum, quod commune est totius mundi, hoc est totius humanae naturae; cujus reatus nunc gratia baptismatis demittitur, ipsum vero in fine mundi, in resurrectione omnium, omnino destruetur. Est itaque originale peccatum illud, quo tota humana natura, simul et semel ad imaginem Dei condita, et in qua omnes homines, ab initio mundi usque ad finem, et unum sunt, et secundum corpus et ani-mam simul creati, leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, nolens mandatum Dei custodire. Non enim primus Adam. ille, qui ex generalitate naturae humanae ante ceteros in mundum hunc visibilem venit, solus peccavit, sed omnes peccaverunt, priusquam in mundum procederent. Nam quod Apostolus ait: «sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificantur», non de ipso uno ac primo homine intelligimus, sed homine Adam omnem generaliter naturam huma-nam significari accipimus. Ille siquidem singularis Adam non nasceretur in hunc mundum corruptibilem per generationem, si naturae humanae non praecederet delictum.