Влияние восточного богословия на западное в произведениях Иоанна Скота Эригены

Страница 131 из 140

929

V, 25, C.912C: Hinc non incassum credimus et intelligimus, incarnationem Verbi Dei non minus angelis, quam hominibus profuisse: profuit namque hominibus ad suam redemptionem suaeque naturae restaurationem, profuit angelis ad cognitionem.

Et Ιυχ inaccessibilis omni creaturae intellectuali et rationali praebuit accessum. Comment, in Ev. sec. loan. C.300D. Versus, S. I, viii, 40-47, с. 1231C.

930

V, 38, с. 1002 С. Homil. с.

Post cujus ortum ex virgine lux in tenebris lucet (Io. 1,5), in cordibus videlicet se cognoscentium. Versus, S. I, vn, 1—6, с. 1230A.

931

Comment, in Ev. sec. loan. C.321C: Lux itaque, hoc est Dei Verbi incarnatio et doctrina et passio et resurrectio, judicat mundum. Qui vult accedere ad lucem, hoc est ad Filium Dei, ut in eum credat, eumque cognqscat, non judicatur; qui autem neque in eum credit, neque intelligit, in tenebris suis manebit, in quibus damnabitur, hoc est judicabitur, nolens accedere ad lucem. Cf. с. ЗЗОВ. I, 10, C.451C. V, 38, c.1018.

932

I, 71, C.516C: Nil enim aliud est fides, ut opinor, nisi principium quoddam, ex quo cognitio Creatoris in natura rationabili fieri incipit. Expos, super hier. cael. с. 165C: Prima siquidem rationabilis animae ad creatorem redeuntis illuminatio est donum fidei, quod per sacramenta baptismatis et datur et significatur.

etc. Cf. с. 174B-175B, 190A.

933

Comment, in Ev. sec. loan. с.31 IB: Itaque unusquisque credentium Christo, secundum propriam virtutem, et subjectum sibi virtutis habitum et qualitatem et crucifigitur, et crucifigit sibimet ipsum Christum, Christo videlicet concrucifixus.

Itaque in suis fidelibus Christus quotidie moritur, et ab eis crucifigitur, dum carnales de eo cogitationes, seu spirituales, adhuc tamen imperfectas, interimunt, semper in altum ascendentes, donee ad veram ejus notitiam perveniant; infinitus enim infinite etiam in purgatissimis mentibus formatur. 312B: totam moralem philosophiam, de virtuti-bus animae deque Christi carne spiritualis homo superans, ad ipsam naturalem con-templationem in Spiritu, veluti a quadam carne Verbi ad ipsius animam transcendit. 312C: qui ad eum perfecte ascendit, ad uniformem simplamque theoricae scientiae in mysteria inductionem, veluti a quadam Christi anima ad intellectum ipsius transvehi necesse est. Alius ab eadem simpla theologica scientia, quae maxime circa Christi intellectum circumvolvitur, in ipsam perfectam secretamque divinam infinitatem per negationem, omnibus, quae post Deum sunt, moriens, veluti a quodam intellectu Christi ad ipsius divinitatem mystice ascendit.

934

Comment, in Ev. sec. loan. c. 299D: de plenitudine ejus accepimus gratiam pro gratia (Ιο. 1,16); gratiam videlicet contemplationis veritatis pro gratia fidei inhumanationis ejus confessionis, hoc est, gratiam speciei pro gratia fidei, gratiam deificationis in futuro, pro gratia actionis et scientiae in praesenti.

935

Comment, in Ev. sec. loan. c.331D. Expos, super hier. cael. с. 167B.

936

Expos, super hier. cael. c.264D: Et quomodo aedificati sunt [divini animi)? Super illud fundamentum, Deum videlicet Verbum, Dominum nostrum Jesum Christum, super quem veluti inconcussam petram universalis Ecclesia rationabilium et intelligibilium fabricatur.

937

Comment, in Ev. sec. loan. C.319D: Solus itaque descendit, et solus ascendit, quia ille cum omnibus suis membris unus Deus est, unicus Filius Dei. In ipso enim omnes credentes in ipsum unum sunt; unus itaque Christus, corpus cum membris, ascendit in Patrem.

938

V, 38, C.995A: Vide initium aedificationis, unitatem quidem fidei; aedificationis perfectionem cognosce, unitatem videlicet cognitionis Filii Dei. Hic igitur incremen-ta corporis Christi incipiunt, illic perficientur, quando Christus cum toto et in toto suo corpore quidam perfectus et unus vir, caput in membris et membra in capite apparebit.

939

Praef. ad vers, operum S. Dionysii, с. 1034B: (-C.267A): Ideoque praesens ecclc-siastica ierarchia, ut diximus, media est inter legalem praeteritam et caelestem futu-ram, quoniam non solum aeternarum rerum symbola peragit et visibiliter considerat, ut legalis praeterita, sed et spiritualem eorum intelligentiam investigare invenirequc non cessat, ut caelestis futura. Comment, in Ev. sec. loan. C.308A: Ex parte enim vc-ritatem cognoscit, sui redemptoris gratia illuminata; ex parte prophetat, invisibilibus symbolis mysticisque doctrinis ea, quae ad purum non intelligit, significans. 300B: Tria itaque proponit (Io. 1,17): legem, gratiam, veritatem; tres ierarchias insinuans, unam quidem in Veteri Testamento, in obscurissimis aenigmatibus traditam; secun-dam, quam et mediam dicimus, in Novo Testamento, in quo abundantia gratiae, et eorum, quae mystice in lege et dicta et facta sunt, apertissima declaratio est; tertiam, caelestem dico, jam in hac vita inchoantem, et in altera vita perficiendam, in qua purae veritatis contemplatio in his, qui deificantur, absque ulla caligine donabitur.

940

Expos, super hier. cael. с. 136C: omnes species visibilis et invisibilis creaturae, omnesque allegoriae, sive in factis, sive in dictis, per omnem sanctam utriusque Testament! Scripturam, velamina paterni radii (“Verbi Dei] sunt, et ipse radius secundum carnem suam suimet secundum Deitatem maximum velamen est nobisque connaturale. Versus, S. I, v, 23–32, с. 1228C. Homil. c. 296D.

941

Comment, in Ev. sec. loan. C.308C: Symbola autem Novi Testament! principalia tres τελεταί sunt, hoc est, tres mysticae hostiae, quarum una baptismatis est, altera συνάξεως, hoc est, communionis corporis Domini et sanguinis, tertia in mystcrio chrismatis. Cf. С.345А.

942

Expos, super hier. cael. c. 142A: Ipsa igitur sancta Trinitas nostra θέωσις est, hoc est deificatio; deificat enim nostram naturam, reduccndo earn per sensibilia symbola in altitudinem angelicae naturae, et deificans earn in his, qui ultra omnia in ipsum Deum transeunt.<…>Ipsa nobis manifestat virtutes in figuris ac formis nostrae infirmitati congruentibus, ut per eas veluti per quosdam gradus, quos in divinis instruxit eloquiis, facta dico patriarcharum, evangelicas parabolas, omnesque virtutes, quas Dominus in carne peregit, visibilia sacramenta novae legis, quae ab ipso Domino et inchoata et sanctificata sunt, et sanctis apostolis frequentata, et celebrata, et aucta, conscendamus actionis et scientiae gressibus, divina gratia nos ducente, adjuvante, cooperante, donee perveniamus aequaliter cum angelis in simplicissimam puramquc incommutabilis veritatis speculationem.

943

Expos, super hier. cael. с. 182A: Sensibilia autem symbola sunt, quorum intellectum caelestes virtutes contemplantur, veteris legis sacramenta, verbi gratia tabernaculum, et omnia, quae in eo fieri Dominus praecepit, deinde visiones prophetarum in variis formulis atque figuris, postremo ecclesiastica Novi Testamenti mysteria, quorum omnium intimum lumen sancti angeli clare perspiciunt.

944

При более точном словоупотреблении следует различать, по Эригене, между таинствами и символами. «Символами» в собственном смысле (symbola) называются предметы и действия, измышленные лишь для обозначения высшей действительности, но не существующие на самом деле независимо от того, что ими обозначается (Исх. 23,19=34,26, Пс. 113,4, притчи, также Ин. 1,1). В «таинствах» же (mysteria, sacramenta), скрывающая в себе нечто высшее, форма является всегда данным чувственной действительности, или историческим фактом (скиния, жертвы, обрезание в ветхом завете, также переход через Чермное море народа израильского, два сына Авраама; в новом завете — таинство крещения, таинство Тела и Крови Христовой, таинство миропомазания).

Comment, in Εν. sec. loan. C.344D: quaerendum, quid inter mysteria distat utriusque legis, litterae videlicet et gratiae, et symbola. Mysteria itaque proprie sunt, quae juxta allegoriam et facti et dicti traduntur, hoc est, et secundum res gestas facta sunt et dicta, quia narrantur. Verbi gratia Mosaicum tabernaculum et secundum rem gestam erat constructum, et textu sanctae Scripturae dictum atque narratum. Similiter sacramenta legalium hostiarum et secundum historiam facta sunt, et dicta sunt secundum narrationem. Circumcisio similiter et facta est in carne, et narrata est in littera. In Novo quoque Testamento mysteria baptismatis, Dominici quoque corporis ac sanguinis, necnon et sancti chrismatis juxta res gestas conficiuntur, et litteris traduntur et dicuntur. Et haec forma sacramentorum allegoria facti et dicti a sanctis Patribus rationabiliter vocitatur. Altera forma est, quae proprie symboli nomen accepit, et allegoria dicti, non autem facti appellatur, quoniam in dictis solummodo spiritualis doctrinae, non autem in factis sensibilibus constituitur.

Претензии к содержанию