Влияние восточного богословия на западное в произведениях Иоанна Скота Эригены

Страница 137 из 140

989

V, 37, С.988В: Et quid lucri confert justo radiosum corpus instar solis aut quid damni impio caliginosum, veluti quaepiam obscurissimarum stellarum, habere, cum neque justi gloria in claritate corporis, sed in puritate contemplationis, qua Deus facie ad faciem videbitur, neque impii contumelia in membrorum turpitudine, sed in divinae speculations privatione futura sit? Praesentia siquidem veritatis faciet beatum, absentia miserum.

990

V, 36, C.967C: Non enim solis justis in hac vita viventibus, veritatemque rite quae-rentibus, verum etiam injustis, pravisque suis moribus corruptis, lucemque veram odientibus et fugientibus ipsa veritas per omnia fulgebit in futuro. Omnes enim vide-bunt gloriam Dei. Nec obstat, quod scriptum est: Telletur impius, ne videat gloriam Dei (Isa. 26,10). Videat namque divinum eloquium posuit pro fruatur, ac si diceret, tolletur impius, ne fruatur gloriam Dei.

991

V, 37, С.989А: Hinc apertissime conficitur, nihil aliud appetendum, nisi gaudium de veritate, quae est Christus; et nihil aliud fugiendum, nisi ejus absentiam, quae est una ac sola causa totius aeternae tristitiae. Tolle a me Christum, nullum bonum mihi remanebit, nullum tormentum me terret; ejus siquidem privatio et absentia totius rationabilis creaturae tormentum est, et nullum aliud opinor.

992

V, 37, с. 1001A: Reditus omnium, quae in suas causas reversura sunt, quando mundus iste sensibilis solvetur, et mundus ille intelligibilis, qui super nos est, in Christo implebitur, dupliciter inteliigitur. Est enim generalis, et est specialis: generalis quidem in omnibus, qui ad principium conditionis suae redituri sunt; spccialis vero in his, qui non solum ad primordia naturae revocabuntur, sed etiam ultra omnem naturalem dignitatem, in causam omnium, quae Deus est, reditus sui finem constituent. V, 36, C.978D.

993

V, 38, с. 1001-1018.

994

V, 38, с. 1014А, 1018А.

995

V, 38, с. 1012А, 1014В, 1018В.

996

V, 38, с. 1015А.

997

V, 38, с. 1015D; V, 39, с. 1020–1021.

998

V, 39, с. 1019А: Et prima quidem et quarta forma de Deo solummodo praedicatur, non quod ipsius natura, quae simplex et plusquam simplex est, dividua sit, sed quod duplicis theoriae modum recipit. Dum enim ipsam esse rerum omnium principium et causam intueor, occurrit mihi vera ratio, quae fiducialiter suggerit, divinam essentiam, vel substantiam, bonitatem, virtutem, sapientiam, ceteraque, quae de Deo praedicantur, a nullo creari, quia divinam naturam nihil superius praecedit; omnia autem, quae sunt et quae non sunt, ab ea, et per earn, et in ea, et ad earn creari. Dum vero eadem esse finem omnium intransgressibilemque terminum, quem omnia appetunt, et in quo limitem motus sui naturalis constituunt, conspicor, invenio, earn neque creatam esse, neque creantem. A nullo siquidem creari potest natura, quae a seipsa est. Neque aliquid creat. Cum enim omnia, quae ab ipsa per generationem intelligibilem seu sensibilem processerunt, mirabili quadam et ineffabili regeneratione reversura sint ad earn, et in ea omnia erunt quieta, quoniam ulterius nihil ab ea per generationem profluet, nihil dicitur creare. Quid enim creabit, dum ipsa omnia in omnibus fuerit, et in nullo nisi ipsa apparebit? Cf. I, 1, C.442A: sed quarta inter impossibilia ponitur, cujus differentia est non posse esse.

999

V, 40, с. 1021B: Haec est itaque hujus operis quod quinque libris includitor, universalis materia. De qua si quis nos invenerit adhuc incognitum aut superfluum aliquid scripsisse, nostrae intemperantiae incuriaeque imputet, pioque corde humanae intelligentiae, carnis adhuc habitaculo gravatae, humilis contemplator indulgeat. Nil enim perfectum est in humanis studiis adhuc, ut opinor, in hac caliginosa vita, quod omni errore careat, quando et justi non ideo justi dicuntur jam in carne viventes, quod justi sint, sed quod se justos esse velint, perfectamque justitiam futuram appetentes, solo mentis affectu denominati.<…&

1022C: Unusquisque in suo sensu abundet, donee veniat ilia lux, quae de luce falso philosophantium facit tenebras, et tenebras recte cognoscentium convertit in lucem.

1000

Hincmari De praedest. с.31. Migne, s. l. 1.125, C.296D (ed. Sirmondi, I, p.231232): Sunt et alia, quae vocum novitatibus delectantes, unde sibi inancs comparent rumusculos, contra fidei catholicae veritatem dicunt. Videlicet quod trina sit Deltas, quod sacramenta altaris non verum corpus et verus sanguis sit Domini, sed tantum memoria veri corporis et sanguinis ejus, quod Angcli natura sint corporales, quod anima hominis non sit in corpore, quod non aliae poenae sint infernales, nisi tormcntalis memoria conscientiae peccatorum. Et forte qui -non satagunt, ut post finitum universale judicium Dominum videant, qualiter videri debeat mordaci contentione disquirunt. Et plana alia, contra quae orthodoxos ecclesiae catholicae rectores necesse erit sollerti studio vigilare. «Ересь» о trina Deitas, как предполагает Кристлиб, ставится в упрек Пруденцию; неправильное учение об Евхаристии, может быть, — Эригене; мнение о телесности ангелов ср. у Пруденция De praedest. XVII и у Эригены De praedest. XVII, vn, XIX, I in, De div. nat. II, 22, IV, 6; о том, что душа человеческая не находится в теле De div nat. II, 24–26, IV, 11, 14; о будущих наказаниях De praedest. XVI, XVII, vin, XVIII, ix, XVI, IV etc. Christlieb, 74.

1001

Nicolai I epist. ad Carolum Calvum fragmentum ex Decreto Ivonis Carnotensis episcopi. Floss, c. 1025-1026; Relatum est apostolatui nostro, quod opus beati Dionysii Areopagitae, quod de divinis Nominibus vel [et?] caelestibus Ordinibus graeco descripsit eloquio, quidam vir Ioannes, genere Scotus, nuper in Latinum transtulcrit. Quod juxta morem nobis mitti, et nostro debuit judicio approbari, praesertim cum idem Ioannes, licet multae scientiae esse praedicetur, olim non sane sapere in quibusdam frequenti rumore diceretur.

1002

Anastasii Bibliothecarii af Carolum Calvum literae. Floss, c. 1027–1028: Mirandum est quoque, quomodo vir ille barbarus, in finibus mundi positus, quanto ab hominibus conversatione, tanto credi potuit alterius linguae dictione longuinquus, talia intellectu capere, in aliamque linguam transferre valuerit: Ioannem innuo Scotigenam, virum, quem (al. quantum) auditu comperi per omnia sanctum (al. sacrum). Sed hoc operatus est ille artifex Spiritus, qui hunc ardentem pariter et loquentem fecit, etc. Ср. выше, с. 110.

1003

Gerberti De corpore et sanguine Domini (Anonymus Cellotianus — Heriger Lobi-ensis). Migne, s. 1. 1.139, c. 185: et nos<„.>alicujus dialectici argumenti sede absol-vere meditabamur. Non enim ars ilia, quae dividit genera in species, et species in genera resolvit, ab humanis machinationibus est facta; sed in natura rerum ab Auctore omniun artium, quae verae artes sunt, et a sapientibus inventa, et ad utilitatem solertis rerum indaginis est usitata; sicut scriptum est: Producat terra animalia in species suas (Genes. I, 2. De div. nat. IV, 4, С.749А). Cf. Poole, Illustrations etc. p. 76.

1004

Ср. выше, с. 86, 379.

1005

Willelmi malmesb. epistola ad Petrum. Galei Praefatio in librum De div. naturae. Floss, c.92C: Praecipis, ut mittam in litteras, unde Ioannes Scotus oriundus, ubi defunctus fuerit, quem auctorem libri, qui περί φύσεων vocatur communis opinio consentit: simulque quia de libro illo sinister rumor aspersit, brevi scripto elucidem, quae potissimum fidei videantur adversari catholicae. Et primum quidem, ut puto, probe faciam, si prompte expediam, quia me talium rerum veritas non lateat: alterum vero, ut hominem orbi latino merito scientiae notissimum, diuque vita, et invidia defunctum, in jus vocem, altius est quam vires meae spirare audeant. Nam et ego sponte refugio summorum virorum laboribus insidiari, quia, ut quidam ait, «improbe facit, qui in alieno libro ingeniosus est». 92D: Composuit [Ioannes Scotus] et librum, quem περί φύσεων μερισμού, id est, de Naturae divisione titulavit, propter qua-rundam perplexarum quaestionum solutionem bene utilem, si tamen ignoscatur ei in quibusdam, quibus a Latinorum tramite deviavit, dum in Graecos nimium oculos intendit<…>. Doctus ad invidiam, ut Graecorum pedisequus, qui multa, quae non recipiant aures latinae, libris suis asperserit: quae non ignorans quam invidiosa lec-toribus essent, vel sub persona collocutoris sui, vel sub pallio Graecorum occulebat. Quapropter et haereticus putatus est, et scripsit contra eum quidam Florus.

Претензии к содержанию